monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, in Daniele, Prologus <<<     >>> II

Caput I SHOW APPARATUS

1 Anno tertio regni Ioacim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem, et obsedit eam. Ioacim filius Iosiae cuius tertio decimo anno prophetare orsus est Ieremias, sub quo et Olda mulier prophetavit, ipse est qui alio nomine appellatur Heliachim, et regnavit super tribum Iuda et Ierusalem annis undecim: cui successit in regnum filius eius Ioachim, cognomento Iechonias; qui tertio mense regni sui, die decimo, captus est a ducibus Nabuchodonosor, ductusque est in Babylonem, et in loco eius constitutus est Sedecias filius Iosiae patruus eius, cuius anno undecimo Ierusalem capta atque subversa est.
2 Nemo igitur putet eumdem in Danielis principio esse Ioacim, qui in Ezechielis exordio Ioachin scribitur. Iste enim extremam syllabam Chin habet, ille Cim. Et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum una videtur deesse generatio, quia secunda τεσσαραδέκας in Ioacim desinit filio Iosiae, et tertia incipit a Ioachin filio Ioacim.
3 Quod ignorans Porphyrius, calumniam struit Ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum evangelistae Matthaei arguere nititur falsitatem.
4 Et tradidit Dominus in manu eius Ioacim regem Iuda. Quodque traditus scribitur Ioacim, monstrat non adversariorum fortitudinis fuisse victoriam, sed Domini voluntatis.
5 Et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar, in domum Dei sui, et vasa intulit in domum thesauri Dei sui. Terra Sennaar locus est Babylonis in quo fuit campus Dura, et turris quam usque ad coelum hi qui ab Oriente moverant pedes suos, aedificare conati sunt.
6 Unde et a confusione linguarum locus nomen accepit Babylon, quae in linguam nostram tranfertur confusio. Simul et animadvertendum secundum anagogen, quod rex Babylonis non potuerit universa Dei vasa transferre, et in idolio quod sibi finxerat collocare, sed partem vasorum domus Dei, quae intelligenda sunt dogmata veritatis.
7 Si enim cunctos philosophorum revolvas libros, necesse est ut in eis reperias aliquam partem vasorum Dei. Ut apud Platonem, fabricatorem mundi Deum, ut apud Zenonem Stoicorum principem, inferos et immortales animas, et unum bonum, honestatem; sed quia iungunt mendacium veritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem vasorum domus Dei, et non omnia vasa integra atque perfecta cepisse memorantur.
8 Et ait rex Asphanez praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum, pueros in quibus nulla esset macula. Pro Asphanez in editione vulgata ἀβριεσδρὶ scriptum reperi, et pro φορθομμὶν, quod Theodotio posuit, LXX et Aquila, electos transtulerunt, Symmachus Parthos, pro verbo, nomen gentis intelligens, quod nos iuxta editionem Hebraeorum quae κατ᾽ ἀκρίβειαν legitur, in tyrannos vertimus: maxime quia praecedit, de regio semine. Unde et arbitrantur Hebraei, Danielem, et Ananiam, et Misael, et Azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad Ezechiam per Isaiam prophetam dicitur: Et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis Babylonis. Si autem de semine regio fuerunt, nulli dubium quin de genere fuerint David.
9 Nisi forte huic sensui illud contrarium sit quod sequitur: Pueros, sive iuvenes, in quibus nulla esset macula, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum. Philo arbitratur linguam Hebraeorum ipsam esse Chaldaicam, quia Abraham de Chaldaeis fuerit. Quod si recipimus, quaerendum est, quomodo nunc Hebraei pueri linguam quam noverant, doceri iubeantur: nisi forte iuxta quorumdam opinionem duas Abraham linguas, et Hebraeorum et Chaldaeorum scisse dicamus.
10 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina, Danieli, Balthasar: et Ananiae, Sedrach: Misaeli, Misac: et Azariae, Abdenago. Non solum praepositus eunuchorum, sive magister, et ut alii transtulerunt, ἀρχιευνοῦχος sanctis immutat nomina, sed et Pharao Ioseph in Aegypto appellavit, Somtonphanech, nolentes eos in terra captivitatis vocabula habere Iudaeorum. Unde propheta dicit in Psalmo: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Porro Dominus in bonam partem nomina mutat antiqua, et ex rebus imponit virtutum vocabula: ut Abram appellaret Abraam, et Sarai, Sara. In Evangelio quoque quondam Simon Petri nomen accepit, et filii Zebedaei appellati sunt, filii tonitrui: quod non ut plerique putant boanerges, sed emendatius legitur benereem.
11 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Qui de mensa regis et de vino potus eius non vult comedere ne polluatur, utique si sciret ipsam sapientiam atque doctrinam Babyloniorum esse peccatum, numquam acquiesceret dicere quod non licebat.
12 Discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque convincant. Quomodo si quispiam adversus mathematicos velit scribere imperitus μαθήματος, risui pateat, et adversum philosophos disputans, si ignoret dogmata philosophorum. Discunt ergo ea mente doctrinam Chaldaeorum, qua et Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.
13 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum, etc. Qui propter peccata maiorum ductus est in captivitatem, propter virtutum suarum magnitudinem statim mercedem recepit. Proposuerat enim in corde suo, ut non pollueretur de mensa regis, et epulis regiis praeposuerat viles cibos: idcirco gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, Domino largiente.
14 Ex quo intelligimus pro necessitate rerum, si quando diliguntur sancti ab infidelibus, Dei esse misericordiae, non bonitatis hominum perversorum.
15 Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum. Incredibilis fidei magnitudo non solum sibi corpulentiam polliceri esu vilioris cibi, sed et tempus statuere. Non est ergo temeritatis, sed fidei, ob quam regias dapes contempserunt.
16 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia, Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Nota quod Deus dederit sanctis pueris scientiam et disciplinam saecularium litterarum in omni libro et sapientia. Pro quo Symmachus interpretatus est, artem grammaticam, ut cuncta quae legebant, intelligerent, et spiritu Dei de Chaldaeorum scientia iudicarent. Daniel autem hoc extra tres pueros habebat insigne, quod visiones et somnia quibus per symbola quaedam et aenigmata, futura monstrantur, sagaci mente cernebat: ut quod alii videbant in phantasmate, hic oculis cordis aspiceret.
17 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. Completos dies, triennii tempus intellige, quod rex constituerat, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
18 Et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos qui erant in universo regno eius. Pro hariolis et magis, vulgata editio sophistas et philosophos transtulit: non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam, quam Graecorum eruditio pollicetur; sed iuxta doctrinam gentis barbarae, qua usque hodie Chaldaei philosophantur.
19 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. Dicemus in consequentibus, quomodo qui usque ad annum primum regis Cyri hic fuisse describitur, postea tertio anno eiusdem Cyri regis, et primo Darii fuisse memoretur.



Hieronymus, in Daniele, Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > 1